- DONATICA Hasta
- DONATICA Hastaeadem cum hasta pura, quae sic dicebatur, quod sine ferro esset, alio nomine graminea, quemadmodum exponit Turneb. l. Advers. 29. c. 21. donari solebat apud Romancs, viris fortibus, in rei praeclare gestae praemium. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 26. Sic Festo Donaticae coronae dictae sunt, quod his Victores in ludis donabantur; quae postea magnificentiae causâ institutae sunt super modum aptum capitibus, quali amplitudine fiunt, cum Lares coronantur. Et quidem hae tanti aestimabantur, ut ille coetera frugi Hippolytus cogatur fateri, se in Graecanicis certaminibus primum esse cupere, quamvis in civitate non recuset secundum locum, apud Eurip. in Hippol. Act. 4. Aiax vero ad patrem Telamonem, sine istiusmodi corona, non ausus fuerit redire, apud Sophocl. in Aiace Flagell. Qua de re vide Car. Paschal. Coron. l. 5. c. 7. uti de Donaticis Ludis infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.